Latin
4
Augustine, Manuale [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De eodem argumento. Si Mum mundum libri repleant, tua scientia inenarrahilis non potest enarrari. Quoniam vero indicibilis es, nullo modo scribi poteris ncc concludi. Tu es fons lucis divinæ, et sol claritatis æternæ. Magnus cs sine quantitatc, et ideo immensus; bonus sine qualitate, et ideo vere et summe bonus; et nemo bonus, nisi tu solus, cujus voluntas opus est, cujus velle posse est, qui omnia quæ ex nihilo creasti, sola voluntate fecisti. Qui omnem creaturam tuam absque indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque tædio regis, et nihil est qnod conturbet ordinem imperii tui, vel in summis, vel in imis. Qui in omnibus locis sine loco haberis, et omnia continessine ambitu, et ubique praesens es sine situ et motu. Qui nec maliauctores, quod facere non potes qui nibil non potcs, nec unquam quidquam te fecisse pœnituit. Cujus bonitate facti sumus, et justitia paenas luimus, et clementia liberamur. Cujus omnipotentia omnia gubernat, regit et implet quæ creavit. Nee idco to Implere omnia dicimus, ut te contineant; sed ipsa potius a te contineantur. Nee particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquæque res pro magnitudine suæ portionis capiat te, id cst, maxima majus, minima minus; cum sis potius ipse in omnihus, ct omnia in te. Cujus omnipotentia omnia concludit, nec evadendi potentiam tuam quia aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquam evadet iratum.