Latin
8
Augustine, Manuale [Incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. Quam felices sancti hinc migrantes. (b) Felix anima, quæ terreno resoluta carcere, libera cælum petit, quae te dulcissimum Dominum facie ad faciem cernit, quae nullo mctu mortis afficitur, sed de incorruptione perpetuæ gloriæ lætatur. Tranquilla est et secura, non timet hostem neque mortem. Habet jam te pium Dominum, quem diu quæsivit, semperque amavit: hymnidicis sociata choris, mellinua perpetuae festivitatis carmina ad laudem gloriae tune, rex Christe bone Jesu, in æternum concinit. Inebriatur cnim ab ubertate domus tuæ, ct torrente voluptatis tur potas eam (Psal. XXXV, 9). Felix societas supernorum civium, ct gloriosa solemnitas omnium ad te redeuntium, ab hujus nostræ peregrinationis tristi labore ad amœnitatem pulchritudinis, ad formositatem totius splendoris, atquc dignitatem totius elegantiae, ubi te jugiter, Domine, lui cives cernunt. Nihil omnino quod conturbet mentem, ibidem auribus audire datur. Quae cantica, quae organa, quæ cantilenæ, quae melodiae ibi sine fine decantantur! Sonant ibi semper melliflua hymnorum organa, suavissima Angelorum mclodia, cantica canticorum mira, quae ad Iaudem et gloriam tuam a supci nis civibus in perpetuum decantantur. Amaritudo et omnis fellis asperitas in regione tua locum non Inbent. Non enim est ibi malus neque malitia, non est adversarius et impugnans, nec est ulla peccati illece bra, nulla est ibi indigentia, dedecus nullum, rixa n'tHa, nullum improperium, causatio nulla, nullus timor, nulla inquietudo, nulla poena, nulla dubietas, nulla violentia, nulla discordia; sed est ibi pax summn, charitas plena, jubilatio et laus Dei æterna, secura sine fine rcquies, et gaudium semper in Spiritu saneto. O quam fortuna us ero, si audivero jucundissimas civium tuorum cantilenas, carmina, melliflua laudes summæ Trinitati debito honore promentia! Sed et nimium felix, si ego ipse meruero cantare canticum Domino Jesu Christo de dulcibus canticis Sion.