Latin
2.1005 to 2.1025
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.1005-1025
Unproofread scanNot analysed yet
Te invoco ad te clamo clamore magno in toto corde meo. Te invoco, in animam meam; intra in eam, et coapta eam tibi, ut possideas eam sine macula et sine ruga. Mundissimo namque Domino munda debetur habitatio. Sanctifica ergo me vas tuum quod fecisti, de malitia cvacna, imple de gratia, et plenum. conserva: ita ut dignissimum habitationis tuæ efficiar templum hic et in perpetuum. Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime, pretiosissime, desideratissime, amabilissime *,pulcherrime: tu melle dulcior, lacte et nive candidior, nectare suavior, gemrnis et auro pretiosior, cunctisque terrarum divitiis et honoribus mihi charior. Quid dico, Deus meus, una spes mea, praegrandis misericordia mea? Quid dico, dulcedo mea non fallax, dulcedo felix et secura? Quid dico dum talia dico? Dico quod valeo, sed non dico quod debeo (b). Utinam possem talia, qnalia illi hymnidici Angelorum chori t quam libenter me in luis laudibus totum efTunderem! quam devotissime illa coelestis melodiae cantica ad laudem et gloriam nominis tui in medio Ecclesiæ infatigabilis perorarem! Sed quia talia non possum, numquid tacebo? V; c tacentibus de te qui ora mutorum resolvis, et linguas infantium facis disertas! Væ tacentibus de te, quoniam ipsi loquaces muti sunt, cum tuas dicunt laudes! Quis digne te laudare potest, ineffabilis virtus et sapientia Patris? Et quoniam nulla invenio verba, quibus te sufficienter valeam explicare, cunctipotens et omniscium Verbum; dicam interim quod valeo, donec jnheas me venire ad te, ubi possim dicere quod te decct, et me oportet. Et ideo suppliciter rogo, nc respicias tantum ad id quod modo dico, quantum ad id quod dicere opto. Cupio enim desiderio magno de te elonui quod oportet et decet: quia te decet laus, et hymnus, tibique debetur omnis honor.