# Meditationum [Incertus] 2.1044-1057

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.1044 to 2.1057. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1044
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1044

nee blandis corrumpar, nec adversis concutiar. Et quia tua plena valida est ut mors dilectio, absorbeat, quæso, mentem meam ab omnibus quæ sub cœlo sunt, ignita et melliflua vis amoris tui: ut tibi soli inhæream, solaque tuæ suavitatis memoria pascar. Descendat, Domine, descendat, precor, descendat in cor meum odor tuus suavissimus: ingrediatur amor tuus mellifluus. Veniat mihi tui saporis mira et ineffabilis fragrantia, quæ sempiternas in me suscitet concupiscentias, ei ex corde meo producat venas salientis aquæ in vitam æternam. Immensus es, Domine; et sine mensura dcbes amari et laudari ab his quos tuo pretioso sanguine redemisti, amator hominum benignissime. Clementissime Domine, et æquissime judex, cui omne judicium dedit Pater (Joan. v, 22), sapientissimo æquitatis tuæ decernis imperio' hoc rectum et justum esse, ut lilii hujus sæculi, noctis scilicet et tenebrarum, præstantiori desiderio, virtute atque studio diligant et quærant perituras divitias et fugitivos honores, quam nos servi tui diligamus te, Deus noster, I per quem facti et redempti sumus. Si enim homo hominem tanta diligit dilectione, ut alter alterum viX patiatur abesse; si sponsa sponso tanto mentis conglutinatur ardore, ut præ inagnitudine amoris nulla perfrui valeat requie, chari sui absentiam non sine magno mœrore ferens: qua ergo dilectione, quo studiu, quo fervore anima qnam desponsasti tibi in justilia et fide, in misericordia et miserationibus, debet diligere te Deum verum et pulcherrimum sponsum, qui nos sic amasti et salvasti, qni pro nobis tanta et talia fecisti? Quanquam autem hæc infima habeant suas delectationes, suosque ainores; non tamen tali modo deleetant, sicut tu, Deus noster. In te enim delectatur justus, quia amor tuus suavis est et quietus: nam pectora quæ possidet, dulcedine et suavitate et tranquillitate replet. E contra amor sæculi et carnis anxius est et perturbatus, animas certe quas ingreditur, quietas esse non patitur;

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
