# Meditationum [Incertus] 2.105-137

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.105 to 2.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.105

Ecce, liberator meus de gentibus iracundis, ecce cum quibus vixi a die nativitatis meæ, quibus studui, quibus fidem servavi. Ipsa me, quæ dilexeram, studia damnant; quæ laudaveram, vituperant. Ili sunt (Iuihus acquievi, amici; quihus parai, luagistri; quibus servivi, domini; consules, quibus credidi; cives, quibus cohabilavi; domestici, quibus consenui 2. lleu mihi, rex mens et Deus meus, quia incolatus meus prolongatus est. Væ mihi, illuminatio mea, quia habitavi cum habitantibus Cedar ( Psal. CXIX, 5). Et cum sanctus dixelit, multum; quanto magis dicere infelix possum, nimis incola fuit anima mea ( Ibid., 6)? Firmamentum meum Deus, non justificabitur in conspectu tun ontnis vivens. Spes mea, non est ill liliis hominum, quem si remota pietate judicaveris, justum invenias; et nisi præveneris miserendo impium, non erit quem glorifices pium. Credo namque, salus mea, quod audivi, quoniam benignitas tua ad pœnitentiam me adducit ( Rom. II, 4). Turris fortitudinis, sonnerunt nectarea labia, Nemo pntest venire ad me, nisi Puter meus qui misit me, traxerit eum (Joan. 6, 44 ). Enim, vero quia me instruxisii, tantaque propitius institutionc formasti, totis medullis cordis, toto adnisu mentis te, omnipotens Pater, cum dilectissimo Filio tuo a; teque, dulcissima proles, cum serenissimo invoco Paracleto, trahe me, qua tenus post te currere in odorem tuorum delecter unguentorum (a). CAPUT V. Invocatio Patris per Filium quam efficax. Invoco te, Deus micIs, invoco le, quia prope e, omnibus invocantibus te, sed invocantibus in veritate: tu enim veritas es. Docc me. quæso, clementiam tuam, sancta Veritas, te invocare in te; quia hoc fieri quomodo oporteat nescio, sed a te doceri, beata Veritas, humiliter imploro. Abs te enim sapere, desipere est; le vero nosse, perfectum scire cst. Erudi me, divina sapientia, et doce me legem tuam. Credo sane, quia quem tu erudieris beatus, et de lege Ilia docueris eum.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
