Latin
2.1108 to 2.1124
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.1108-1124
Unproofread scanNot analysed yet
Respice ergo et miscrere niei, quia dolores cordis mei multiplicati sunt. Da mihi consolationem tuam coelestem, et nudi spernere peccatricem animam, pro qua etiam mortuus es (b). Da mihi, quæso. lacrymas ex tuo affectu internas quæ peccatorum meorum possint solvere vincula, et cœlesti jucunditate semper repleant animam meam; ut si non cum veris et perfeclis monachis2, quorum vestigia nequeo imitari, saltem cum devotis mulieribus quantulamcumque portionem in regno tuo merear adipisci. Venit quoque mibi in mentem alterius mulieris mira devotio, quæ te in sepulcro jacentem pio amore quærebat, quæ recedentibus discipulis a sepulcro non recedebat, quæ sedebat tristis cl mœrens, ct diu multumque flebat: et surgens cum multis lacrymis iterum iterumque autra sepulcri vigilaulibus oculis explorabal, si forte alicubi te videre posset, quem ferventi desiderio quærebat. Jain certe semel et iterur ingressa viderat sepulcrum, sed nimium amanti non atis erat (c): virtus eniin boni operis perseverantia est. Et quia præ cæteris dilexit, et diligendo flevit, et flendo quaesivit, et quærendo perseveravit; ideo prima omnium te invenire, te videre, te alloqui meruit (Joan. xx, 11-17). Et nOli solum hæc, sed etiam ipsis discipulis gloriosæ resurrectionis tuæ prænuntia exstitit, te præcipiente et clementer monente, Vade, dic (ratribus meis, ut eant in Galilæam; ibi me videbunt (Matth. XXVIII, 10). Si igitur ita flevit, et in fletu perseveravit mulier quae viventem cum mortuis quærebat, quæ te manu fidei non tangebat1; quomodo plangere ct in planctu persistere debet annua, quæ te redemptorem suum jam cœlo præsidentem, et ubique regnantem corde credit, ore confitetur? Quomodo ergo gemere et icere debet talis anima, quæ te toto corde diligit, teque toto desiderio videre concupiscit? Solum confugium et unica spes miserorum, cui nunquam sine spe misericordiæ supplicatur, præsta mihi hanc gratiam propter te et nomen sanctum tuuM, ut quoties de te cogito, de le loquor, de te sciibo, de le lego, de te confero, quoties tui reminiscor, litA assisto, laudes, preces, et sacrificium offero, toties obortis lacrymis in conspectu tuo copiose et duciter fleam, ita ut efficiautur milii lacrymæ meæ panes die ac nocte.