Latin
2.1179 to 2.1195
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.1179-1195
Unproofread scanNot analysed yet
Requiescat in te, Deus meus, cor meum, cor mare magnum tumens fluctibus. Tu qui imperasti ventis et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. vm, 26), veni ct gradcre super fluctus cordis mei, ut tranquilla et serena fiant omnia mea: quatenus unum bonum meum amplectar te, et dulce lumen oculorum meorum contempler te sine tumultuantium cogitationum caeca caligine. Confugiat, Domine, mens mea sub umbra alarum tuarum ab æstibus cogitationum hujus sæculi: ut in tui refrigerii temperamento ahsconsa, lætabunda cantet et dicat: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. iv, 9). Dormiat, obsecro, Deus meris, dormiat memoria mea ab omnibus qum suh coelo sunt, vigilans in te, sicut scriptum est, Ego dormio, et cor meum vigilat. SiL tuta, sit semper secura sub pernis protectionis tuæ anima mea, Deus meus. Maneat in te, et foveatur semper a te. Contempletur te in mentis excessu, et cantet laudes tuas in jubilatione. Et hæc dulcia dona tua sint inter hos turbines consolatio mea interim, donec veniam ad te pacem veram. ubi non est arcus, sculum, gladius et bellum; sed est summa et cena securitas, ct secura tranquillilas, et tranquilla securitas, et jucunda felicitas, et felix æternitas, et æterna beatitudo, et beata lui visio et laudatio in sæcula saeculorum. Amen. (a) Christe Domine, virtus et sapientia Patris, qrri ponis nuhem ascensum tunm, qui ambulas super pennas ventorum, qni facis angelos tuos spirilus, et ministros tuos ignem urentem, obsecro; et suppliciter rogo, da præpetes pennas fidei, da celeres alas virtutum, quibus evectus aeterna et coelestia valeam contemplari. Adhæreat, quaeso, anima mea post te, et suscipiat me dextera tua. Sustollat me super altitudine terræ, et cibet mc illa cælesti haereditate, cui suspirat peregrinatio mea die ac nocte.