Latin
2.1461 to 2.1480
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.1461-1480
Unproofread scanNot analysed yet
Quamv. s valde imparcs tuis beneficiis, quamvis multum expertes dignæ devotionis, quamvis nimis macras a desiderata pinguedine dulcissimi tui affectus, tamen qu ilescumque laudes, qualescumque gratias, non quales £cio me debere, sed sicut potest conari, libi persolvit anima mea. Spes cordis mci, virtussanimæ meæ, auxilium infirmitatis meæ, compleat tua potentissima benignitas, quod conatur mea tepidissima imbecillit. s. Vita mea, finis intentionis meu, etsi nondum nuTui te tantum, quantum debitor sum, amarc: utique sal. tem dcsidero te tantum quantum debco, amare. Illuminatio mea, tu vides conscientiam Ineam, quia, Domine, ante te omne desiderium meum (Psal. XXXVII, 10), et tu donas si quid bene vult conscicntia mea. Si bonum cst, Domine, quod inspiras, imo quia bonum est ut te velim amare; da quod IDe facis velic da ut quantum jubes, tantum te merear amare. L oudes et gratias tibi ago pro desidcrio quod inspirasti- Laudes et preces offero, nc sit mihi donum tuum illfructuosum, quod tua sponte dcdisti. Perfice quod incepisti, dona quod me benigne præveniendo desiderare fccisii. Converte, misericordissiiuc, meam teporem in serventissimum tui ainorcm. Ad hoc, clementissime, tendit hæc oratio mea, hæc memoria et beneficiorum tuorum meditatio, ut accendam in me tuum amorem. Tua me, Domine, bonitas creavit, tua miscricordia creatum ab originali peccato mundavit, tua patientia post illam emund. tionem Baptismi in aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus toleravit, nutrivit, exspectavit. Exspectas tu, bone Domine, correctionem; exspectat anilia mea ad sufficienter pœnitendum, ad bc. e vivendum, tuægratiæ inspirationem. Deus meus, ercator meus, tolerator meus et nutritor meus, esto adjutor meus. Te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco: et sicut pupillus benignissimi pilris orbatus præsentia, flens et cjulans incessanter ejus dilectam faciem toto corde amplectitur;