# Meditationum [Incertus] 2.20-48

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.20 to 2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.20

Ecce, plasmator meus, multa rogavi, cum nec pauca promerui. Fateor, heu fateor; non solum quæ po.. stulo non debentur dona, sed multa milii et exquisita supplicia. Animant vero me publicani, meretrices et latrones, qui a lancibus hostis momentanee eruti 1, sinibus suscipiuntur pas, oris. Tu enim, factor omnium Dens, licet in cunctis operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tAmen crederis- esse in visceribus pietatis. Unde de temetipso per quemdam dixisti servum, Miserationes ejus super omnia opera ejus ( Psat. CXLIV, 9). Et quasi de singulo loquentem, de universo populo tuo te dixisse confidimus, Misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psut. LXXXVIII, 54). Nullum enim spernis, nullum abjicis, neminem perhorrescis, nisi qui fuilc amens tc exhorruerit. Ergo non modo iratus non percutis, sed te irritantibus dona, si qieverint 1, tribuis. Dens meus, cornu salutis meæ, et susceptor meus, ogo infelix, ego te irritavi, ero malum coram te leci, furorem tuum provocavi, iram promerui. Peccavi, ct passus es; deliqui, et adhuc sustines. Si poeniteo, parcis; si reverlor, suscipis; insuper dum differo, præstolaris. Revocas errantem, invitas repugnantem, excitas torpentem, amplecteris redeuntem, doces ignorantem, mœrentem rnulces, a ruma suscilas, post lapsum reparas, petenti largiris, quærenti inveniris, et pulsanti aperis. Ecce, Domine Deas salutis meæ, quid opponam nescio, quid respondeam ignoro; nullum confugium, nullum abs te patet mihi latibulum. Ostendisti mihi bene vivendi viam, dedisti gradiendi scientiam; mi. hatus cs mibi gehennam, et pollicitus cs mihi parad.si gloriam. Nunc, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, confige timore tuo carnes meas ( Psal. cIvit, 120); quatenus quæ minaris, metuendo evadam: et redde mihi propitius lætitiam salutaris lui ( Psal L, 14), ut quæ spondes, diligendo perri. piain '. Fortitudo mea, Uominc, firmamentum meum, Deus meus, refugium meum, et liberator meus, suggere quid de le cogitem, doce quibus te rmonibus invocem, da quibus operibus placcam.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
