# Meditationum [Incertus] 2.492-504

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.492 to 2.504. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.492

Quad de ipso ei serviamus. Ex vi collatorum munerum petitio aliorum. quanlum tibi sumus debitores. Domine Deus noster, tanto redempti pretio, tanto salvati dono, et tam glorioso adjuti beneficio! Quantum a nobis miseris timendus est et amandus, bcnedicendus et laudandus, honorandus et glorificandus, qui nos sic amasti, sic salvasti, sic sanctificasti, sic subiimasti! Tibi nempc debemus omne quod possumus, omne quod sapimus, omne quod vivimus. Et quis habet quidquam non tuum? Tu, Domine Deus noster, a quo bona cuncta procedunt, propter te et nomen sanctum tuum da nobis de bonis tuis, ut de donis ac datis tuis serviamus libi, et in veritate placeamus, atque debitas quotidie laudes rependamus tibi pro tantis beneficiis misericordiæ tuae: non enim aliunde possumus tibi servire neque placere, nisi de tuo munere. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a te Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17). Domine Deus noster, Deus pie. Deus bone, Deus omnipotens, (a) Deus ineffabilis et incircumseriptæ naturæ, institutor omnium rerum, et Domini nostri Jesu Christi Pater, qui cumdem dilectum Filium tuum Dominum nostrum dulcissimum misisti de sinu tuo ad publicum nostrum suscipere vitam nostram, ut nobis donaret suam, essetque perfectus Deus ex te Patre, et perfectus homo ex matre, totus Deus et totus homo, unus idemque Christus, aeternus et temporalis, immortalis et moriturus, creator et creatus, fortis et infirmus, victor et victus1, nutritor et nutritus, pastor et ovis, temporaliter mortuus et tecum vivens in æternum: suis dilectoribus vitæ municipatum promittens dedit, et nobis dixit, Quodcumque petieritis Putrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. xv, 16). Per ipsum summum sacerdotem et vcrum pontificem et bonum pastorem, qui se tibi obtulit in sacrificium, ponens animam suam pro grege suo, te rogo: per ipsum qui sedet ad dexteram tuam et interpellat pro nobis, Redemptorem et advocatum nostrum, pietati et bonitati tuæ supplico, clementissime et amantissime et benignissime amator hominum Deus, (b) ut des mihi cum eodem Filio tuo et sancto luo Spiritu te in omnibus benedicere et glorificare, rum multa cordis contritione et lacrymarum fonte, cum multa reverentia et tremore: quia quorum una est substantia, unum est et datum.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
