Latin
2.505 to 2.524
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.505-524
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 45), excita, quaeso, torporem meum teis stimulis, et fac me strenue perseverare in præceptis et laudibus tuis die ac nocte. Tribue ut concaleat cor meum intra me, et in meditatione mea exardescat ignis (Paal. XXXVIII, 4). (a) Et quia ipse tuus unice natus dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit euM; et, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. VI, 44; xiv, 6): obsecro et suppliciter rogo, trahe me tu semper ad ipsum, et ipse me tandem perducat ad te illuc, ubi ille est in dextera tna sedens; ubi sempiterna est vita et sempilerne beata; ubi est amor perfectus, et nullus timor; ubi est dies æternus, et 'nus omnium spiritus; ubi est summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla jucunditas, et jucunda felicitas, et felix æternitas, et æterna beatitudo, et beata tui sine fine visio atque laudatio: ubi tu cum illo, et ille tecum in communione sancti Spiritus aeternaliter ac sempiternaliter vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. CAPUT XVIII. Precatio ad Christum. Quid ipse sit nobis. Necessitas ei peramorem adhærendi. Amor Christi domus Dei recordatione accenditur. (b) Spes mea Christe Deus, hommum tu dulcis amator, Lux, via, vita, salus, pax et decus omne tuorum, Omnia pro quorum voluisti ferre salute, Carnem, vincla,crucem, vulnus, mortemque,sepulerum, Post Ires inde dies devicta morte resurgens, Discipulis visus, nutanlia corda reformans, Luce quater dena coelorum summa petisti: vivis in aeternum, nunc et per saecula regnans. (c) Tu Deus meus vivus et verus, pater meas sanctus, Dominus meus pius, rex meus magnus, pastor meus bonus, magister meus unus, adjutor meus opportunus, dilectus meus pulcherrimus, panis meus vivus;