# Meditationum [Incertus] 2.542-568

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.542 to 2.568. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.542

Et ideo nos egemus te, non lu nobis: quia si. omnino non essemus, nihil tibi deesset ad bonum quod tu es. Tibi itaque Domino nostro semper adhærore necesse habemus, ut per continuum auxiliuni gratiæ lu;e sancte et pie et recte vivere valeamus. Pondere siquidem fragilitatis nostræ deorsum trahimur; dono autem tuo accendimur, et sursum ferimur; inardescimus, et imus; ascendimus ascensiones in corde, et cantamus canticum graduum. Igne tuo, ignetuo bono inardescimus, et imus. Quo jam sursum unus? Ad pacem Jerusalem: quoniam jucundatus sum in his quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Psal. eXI., 1). Illic collocavit nos voluntas bona, ut nihil velilous aliud quam permanere illic in. æternum. Sed quia dum sumus in corpore, peregrinamur a te (II: Cor. v, 6), Domine; non habemus hic manenlem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14), noster autem municipatus in cœlis est: ideo duce gratia tua (a) ingredior in cubile cordis mei, et canto tibi amatoria, rex mens et Deus meus, gemens inenarrabiles gemitus in loco peregrinationis me;e (Psal CXVIII, 54), ubi cantabiles factæ suut mihi justificationes tuae. Et recordans Jerusalem, extento in cam sursum corde, Jerusalem. patriam meam, Jerusalem. matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, patronum, rectorem, pastorem, castas et fortes delicias, solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissimæ, ubi sunt primitiae spiritus mei, colligas tolum quod sum a dispersione et deformitate hac, et conformes atque confirmes in æternum, Deus meus misericordia mea. CAPUT XIX. Domus Dei creata sapientia. Ejus ab increata distinctio. In ea quomodo non tempus. Ipsa quomodo cœlum cæli. Dei æternitas. (b) Hæc est domus tua, Deus, non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps æternitatis tuæ, quia sine lahe manet in æternum.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
