# Meditationum [Incertus] 2.569-590

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.569 to 2.590. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.569
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.569

Statuisti eam in sæculum sæculi, præceptum posuisti, et non præteribit (Psal. CXLVIII, 6) Non tamen tibi Deo coæterna, quia non sine initio; facia est enim. Prior quippe omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4; non utique tu ila. Sapientia Patri Deo plane coæterna et aequalis, per quam creata sunt omnia, et in quo Principio factum est cœlum et terra (Gen. i, 1): sed profecto sapientia quæ creata est, spiritualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum distat inter lumen illuminans, et lumen quod illuminator, tantum ditferL inter te summam sapientiam quae creas, et istam quæ creata est; sicut inter justitiam justificantem, qu:c tu, Deus noster, es, et justitiam quæ jnstificatione lacta est. Nam et uos sumus dicti justitia Dei Patris in te Filio ejus Domino nostro (II Cor. v, 21), testante Apostolo. Ergo quia prior omnium creata est quædam sapientia quæ creata est (Eccli. I, 4), mens rationalis et intellectualis, castæ civilatis tu;e, matris nostrae, quae sursum est, et libera est (Galat. IV, 26) et aeterna in coelis (quibus coelis, nisi qui te laudant coeli cœlorum? quia hoc est et coelum coeli Domino [Psal. CXIII, 16]), etsi non invenimus tempus ante illam, quae creaturam tem ris antecedit, quia prior omnium creata esi; ante iilam tamen es tu Deus æternus, creator omnium, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum crat tempus, ipsius tamen conditionis suæ. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu. Licet ncc ante illum, nec ill illa inveniamus tempus (est enim idonea faciem tuam semper videre, nee uspiam deflectitur ab ca; quo fit ut nulla mutatione varietur): inest tamen ei ipsa mutabilitas, qua tenebresceret et fnge sceret, nisi amore grandi cohærens tibi tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
