# Meditationum [Incertus] 2.591-608

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.591 to 2.608. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.591
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.591

Denique tam casto amore cobæret tibi Deo vero et vere æterno, ut quamvis libi non sit coæterna, in nullius tamen temporis varietates et vicissitudiues a te se resolvat et defluat, sed in tui solius verissima contemplatione requiescat. Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum præcipis, ostendis te, et sufficit ei. Unde non declinat a te, nec a se: sed semper in eodem statu manet, lc indesinenter videndo, te indeficienter amando, verum lumen et castum amorem. beata ista sublimis creatura creaturarum maxima, (a) beata inhaerendo semper beatitudini tuæ! Felix hæcet nimium felix te sempiterno inhabitatore atque illustratore suo. Nec invenio quid libentius appellandum existimem, caelum cœli Domino, quam domum Inam contemplantem delectationem tuam, sine defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam, stabilimentum pacis beatorum spirituum, in cœlestibus super ista coelestia. Unde intelligat anima cujus peregrinatio longinqua facta est, si jam sitit tibi, si jam factæ sunt ei lacrymae suae panis (Psal. XLI, 4.), si jam petit unam, et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suæ (Psal. XXVI, 4). (Et quae vita ejus nisi tu? et qui dies tui, nisi aeternitas tua, sicut anni tui qui non deficiant? [Psal. CI, 28])? hinc ergo intelligat. anima quae potest quam longe super omnia tempora sis æternus, quando domus tua, quæ peregrinata non est, quamvis tibi non sit coaeterna, indesinenter tamen et indeficienter cohaerendo tibi, nullam temporum patitur varietatem: teque semper perseverantissima castitate hauriens, mutabilitatem a suam nusqoam et nunquam exserit, et te sibi praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet, nec in praeteritum trajicicns quod meminerit, per nullas vices variatur, et in Nulla tempora extenditur. CAPUT XX. Aspiratio ad domum Dei: et ut ipsa oret pro nobis.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
