# Meditationum [Incertus] 2.609-622

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.609 to 2.622. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.609

(b) domus luminosa et speciosa, dilexi decorem luum, et locum habitationis gloriæ Domini mei fabricatoris et possessoris tui. Tibi suspiret peregrinatio mea, nocte ac die libi inhiet cor meum, tibi intendat mens mea, ad societatem beatitudinis tua pervenire desideret anima mea. Dico ei qui fecit te, ut possideat me in te, quia ipse fecit et me. Imo tu dic, tu roga ut dignum me faciat participatione glori e tuæ. Sanctam enim societatem tuam, et mirabilem pulchritudinem tuam non per mcrilum requiro, sed per sanguinem ejus quo redemptus sum, adipisci non despero: tautum adjuvent me merita tua, subvenient praviLali meæ sanctae ei piissimae et purissimae orationes tu.e, quae inefficaces apud Deum nullatenus esse possunt. Erravi, fateor, sicut ovis perdila (Psal. CXVIII, i7b), et incolatus meus prolongatus eat (Psal. CXIX, 5): atque procul projectus suni a facie Domini Dei mei in hanc exsilii cæcitatem. Ubi expulsus a paradisi gaudiis deploro quotidie mecuin super miserias captivitatis meæ lugubre carmen ingentesque lamentationes, dum recordor tui, mater Jerusalem, dum statui pedes meos in atriis tuis, sancta et decora Sion, necdum in interiora tua conspicere in propatulo valens: sed in humcris pastoris liei, structoris Iui, spero me reportari tibi, ut tripudiem in te cum illo inenarrabili gaudiO, quo laetantur illi qui tecum sunt coram ipso Deo et Salvatore nostro, qui solvit inimicilias in carne sua, et pacificavit omnia quæ in cœlis sunt, et quæ in terra, sanguine suo. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque uinum (Ephes. II, 14): qui duos ex adverso venientes conjungens in se, beatitudinis tuæ permanentem felicitatem pari modo et eadem mensura se nobis daturam promisit, dicens, Erunt æqualea Angelis Dei in cœlis (Matth. XXII. 30). O Jerusalem domus Dei æterna, post Christi dilectionem1 tu esto lætitia et consolatio nostra: dulcis memoria tui beati nominis sit relevatio moeroris tædiorumque nostrorum.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
