Latin
2.623 to 2.636
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.623-636
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXI. Vitæ hujus miseriæ et fastidium. Taedet enim me, Domine, valde vitæ hujus, et istius ærumnosæ peregrinationis. Vita haec vita misera, vita caduca, vita incerta, vita laboriosa, vita immunda, vitn domina malorum, regina superborum, plena lui. seriis et erroribus, quæ non est vita dicenda, sed mors, in qua momentis singulis morimur, per varios mutabilitatis defectus diversis generibus mortium. Numquid quod vivimus in hoc mundo, dicere possumus vitam? (a) quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores exsiccant, aera morbidant, escæ £inflant, jejunia macerant, joci dissolvunt, tristitiæ consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiæ inflant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, mœror deprimit. Et his malis omnibus mors furibunda succedit, simulque cunctis gaudiis istius miserrimne vitæ ita finem imponit, ut cum esse desierint, non fuisse putentur. Mors ista vitalis, et vita mortalis, licet his aliisque sit respersa amaritudinibus, proh dolor, quamplurimos suis capit illecebris, et quantos suis falsis promissionibus decipit! Et cum ita per se sit falsa et amara, ut etiam suos cæcos amatores latere non valeat: tamen infinitam stultorum multitudinem aurco calce, quem in manu habet, potat et prorsus inebriat. Felices illi, et ipsi rari, qui familiaritatem ejus refugiunt, perfunctoria gaudia spernunt, societatem abjiciunt, ne cum pereunte deceptrice quandoque perire cogantur. CAPUT XXII. Vitæ æternæ feticitas ejusque desiderium. 0 tu, vita quam praeparavit Deus his qui diligunt eum, vita vitalis, viia beata, vita secura, vita tranquilla, vita pulchra, vita munda, vita casta, vita sancia, vita ignara mortis, nescia tristitiæ, vita sine labe, sine corruptione, sine dolore, sine anxietate, sine perturbatione, sine varietate et mutatione, vita totius elegantiæ et dignitatis plenissima, ubi non est ndversarius et impugnans, ubi nulla peccati illecebra, (6) ubi est amor perfectus, et nullus timor, ubi cst dies aeternus, et unus omnium spiritus, ubi Deus facie ad faciem cernitur, et hoc vitæ cibo mens sine defectu satiatur!