Latin
2.648 to 2.668
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.648-668
Unproofread scanNot analysed yet
Secura est et tranquilla, non timet hostem neque mortem; habet enim semper praesentem, cernitque indesinenter pulcherrimum Dominum cui servivit, quem dilexit, et ad quem tandem læta et glo. riosa pervenit. Hanc vero tantae beatitudinis gloriam nulla dies minuet, nullus improbus poterit auferre, Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt: reginae et concubinæ laudaverunt eam (Cunt. vi, 8), dicentes, Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum (id. VIII, 5)? Quce eat ista, quæ progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Id. VI, 9)? Quam læta exit, festina currit, cuin dilectum suum sibi dicentem attonitis auribus audit: Surge, amica mea 3, speciosa mea, et veni: jam euim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, tempus putationis advenit. Vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, florentes vineae dederunt odorem. Surge, propera, amica mea, formosa mea, columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora (Id. u, 10-14). Veni, electa. mea, speciosa mea, columba mea, immaculata mea, sponsa mea: veni, ei ponam in te thronum meum, quia concupivi speciem tuam. Veni ut laeteris in conspectu meo cum Angelis meis, quorum societas libi a me repromissa est. Veni post multa pericula et labores, intra in gaudium Domini tui, quod nemo tollet a te. CAPUT XXIV. Sanctorum invocatio. (6) Felices sancti Dei omnes, qui jam pertransistis hujus mortalitatis pelagus, et pervenire meruistis ad portum per-I petuæ quietis, securitatis et pacis: securi et tranquilli, semperque festivi atque gaudentes estis. Obsecro vos per matrem charitatem, securi estis de vobis, solliciti estote de nobis: securi estis de vestra immarcescibili gloria, solliciti estote de nostra multiplici miseria.