# Meditationum [Incertus] 2.669-689

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.669 to 2.689. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.669
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.669

Per ipsum vos rogo, qui vos ele. git, qui vos tales fecit, de cujus pulchritudine jam satiamini, de cujus immortalitate immortales facti estis, de cujus beatissima visione semper gaudetis, estote jugiter memores nostri; subvenite nobis miseris, qui adhuc in salo hujus vitae circumstantibus agitamur procellis. Vos portæ pulcherrimae, quæ in magnam surrexistisaltitudinem, adjuvate nos vile pavi. mentum, longe inferius jacens. Date manum, et eri-. gile jacentes super pedes: ut convalescentes de infirmitate, fortes efficiamur in bello. Intercedite atque orate constanter atque indesinenter pro nobis miseris multumque negligentibus peccatoribus, ut per vestras orationes vectro sancto consortio conjungamur: quia aliter salvi esse non possumus. Sumus namque valde fragiles et nullius virtuLis homunciones: animalia ventris et carnismancipia, in quibus vjx aliquod probitatis vestigium apparet. Et tainen sub Christi con. fessione positi, ligno crucis ferimur, navigantes per hoc mare magnum et spatiosum ubi sunt reptilia quoram non est numerus, ubi sunt anilnalia pusilla cum magnis (Psat. cv, 25), ubi est draco sævissimus, semper paratus ad devorandum, ubi sunt loca periculosa Scylla et Cbaribdis, el alia innumerabilia, in quibus naufragantur incanti, et in fide dubii. Orate Deum, orate piissimi, orate, omnia agmina sanctorum et universi' cœtus beatorum, lit vestris precibus meritisque adjuti, (a) salva nave et integris mercibus pervenire mereamur ad portum perpetuæ quietis, continuæ pacis, et nunquam finicndr securitatis. CAPUT XXV. Cæli ardens desiderium. Cæli gloria et gaudia. Mater Jerusalem, civitas sancta Dei, charissima sponsa Christi, te amat cor meum, pnlchritudinem tuam nimium desiderat mens mea. Quam decora, quam gloriosa, quam. generosa tu es! Tota pulchra es, et macula non est in te. Exsulta et laetare, formosa principis filia, qnia concupivit rex speciem luam, et amavit decorem tuum speciosus forma prae filiis hominum.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
