# Meditationum [Incertus] 2.763-776

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.763 to 2.776. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.763

Qualis ergo ista est, quæ tam multa de caeteris novit, et se qualiler facta sit, prorsus ignorat? Licet enim nonnulla ambigua a quibusdam super ejus origine proferantur, invenimus tamen eam esse quemdam intellectualem spiritum per Creatoris potentiam factum, immortaliter juxta modum suum viventem, mortale corpus quod sustinet vivificantem, mutabilitati subjecium, oblivioni deditum, quem timor saepe aflicit, lætitia extohit. res mira omnique stupore dignissima! De Deo quidem creatore omnium, qui est incomprehensibilis et ineffabilis, excelsa et mirabi- La nimis omni remota ambiguitate legimus, loquimur et scribimus: de angelis autem et animabus quidquid dicimus, non tam evidenter approbare possumus. Sed transeat ab his animus, et transcendat omne quod creatum est, currat et ascendat, volitet et pertranseat, et in eum qui creavit omnia, quantum potest, oculos fidei dirigat. Faciam gradus ascensionis in corde meo, et per ipsam animam meam, ascendam ad Deum meum1, qui capiti meo desuper manet. Quidquid visibiliter cernitur, quidquid spiritualiter imaginatur, forti manu ab intuitu mentis procul removeatur: solus intellectus purus et simplex, incedens rapido volatu, ad ipsum perveniat Conditorem angelorum ct animarum, et omnium rerum. Mens illa beata, quan ima deserit, summa petit: quæ ponit in arduis sedem habitationis suie, et de summis rUe pihus contemplatur solem justitiae aquilinis obtutibus. Nihil enim lam pulcherum atque jucundam, quam ipsum solum mentis intuitu et cordis aviditate contemp'ari Deum, et miro modo invisibiliter cernere invisibilem; sicque aliam, non istain gustare dulcedinem. ei inspicerc aliam, non istam lucem. Lux enim ista quæ loco clauditur, tempore linitur, noctium interruptione variatur,et quam communem cum vermicniis et pecoribus habemus, in comparatione illius summæ lucis non est lux dicenda, sed noc. CAPUT XXVIII. lic a nemine conspici valet, et quonam modo cernatur.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
