# Meditationum [Incertus] 2.837-854

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.837 to 2.854. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.837
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.837

Et ideo certum est corporeis oculis te non posse seutiri: sed nee ab ullo mortalium in propria essentia aliqnando potuisse videri. Hinc etenim patenter datur intelligi, quod unde Angeli te intuentur, inde et nos post hanc vitam videbimus. Sed nec ipsi perfecte videre possunt sicuti es: nulli denique alii tota, nisi tibi soli, nota es omnipotens Trinitas. CAPUT XXX. Dei proprietatum prosecutio. Dt personarum unitale et pluralitate in Deo. (a) Tu vero, unitas deitatis, personarum pluralitate multiplex, numerabiliter es innumerabilis; ac idcirco. mensurabiliter immensurabilis, et ponderabiliter imponderabilis. Nou cnim summæ bonitatis, qure tu ipse es, profitemur originem, ex qua omnia, perquam omnia, in qua omnia: sed ejus participatione dicimus bona omnia. Nam tun divina substantia semper caruit ac caret materia, licet non careat forma, forma scilicet informata, forma formarum, forma formosissima; quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis, eas sine tui augmenti aut tui detrimenti mutabilitate procuI dubio a te facis differri. Quidquid autem in natura creaturarum est, creatura tua est, o una Trinitas et mna unitas Deus: cujus omnipotentia omnia possidet, regit et implet quae creavit. Nec ideo te implere omnia dicimus, ut te contineant, sed ut ipsa potius a te contineantur. Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquæque creatura pro magnitudine portionis suae capiat te, id est, maxima majus, et minima minus, cum sis potius ipse in omnibus, sive omnia in te. Cujus omnipotentia concludit universa, nec evadendi potentiam tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquamevadet iratum, sicut scriptum est: Neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis monlibus, quomam Deus judex est (Psul- LXXIV, 7, 8); et alibi, Quo ibo a spiritutuo, et quo a facie tua fugiam (Psal.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
