Latin
2.855 to 2.866
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.855-866
Unproofread scanNot analysed yet
CXXXVIII, 7)? Immensitas divinae magnitudinis tuæ ista est, ut intelligamus te intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed uon, exclusum. (b) Et ideo interiores, ut omnia contineas; et ideo exterior es, ut incircumscriptæ magnitudinis tuæ immensitate omnia concludas. Per id ergo quod exterior es, ostenderis esse creator; per id vero quod ipterior es t, gubernare omuia demonstraris. Ac ne ea quæ creata sunt sine te essent, tu intra omnia es i verum ne sine te essent, tu exterior es: ut omnia concludantur a te, non locali magnitudine, sed potentiali praesentia, qui ubique præsens es, et omnia tibi praesentia: quamvis quidain hoc intelligant, quidam vero non intelligant, Inseparabilis ergo naturae tune unitas separabiles non potest habere personas: quia sicut trinitas es in unitate, et unitas in trinitate, sic separationem nou potest habere personarum. Nominantur quidem illæ personæ aliquando singulae: sed ita te voluisti, Deus Trinitas, inseparabilem ostendere in personis, ut nullum ibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam secundum relationis regulam nun referatur: sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur. Ea vero nomina, quæ substantiam, vel potentiam *,vel essentiam tuain significant, vel quidquid proprie dicitur Deus, omnibus personis:equaliter conveniant: ut Deus, magnus, omnipotens, æternus, et omnia quæ naturaliter de te Deo dicuntur. Nun est ergo aliquod naturæ nomen, quod sic libi Deo Patri couvenire valeat, ut aut Filio tuo aul Spiritui sauclo convenire nequeat Dicimus te Palreul naturaliter es e Deum, sed naturaliter cst Filius Deus, naturaliter c l et Spirilus sanctus Deus: non tamen tres dii, sed unus naturaliter Deus, Pater et Filius et Spiritus sanetus. Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Dens, in personis sensu intelligenda, quamvis voce separabilia habeas nomina, quia pluralem numerum in naturæ nominibus nullatenus recipis;