# Meditationum [Incertus] 2.867-890

Augustine, Meditationum [Incertus], 2.867 to 2.890. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.867
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.867

in hoc enim oslenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate, quae unus verus Deus est, quia cujuslibet personæ nomen semper ad alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium ostendo: si Filium nomino, Patrem prædico: si Spiritum sancium appello, alicujus esse spiritum necesse est intelligi. id est, Patris et Filii. Hæc est enim fides vera veniens de sana doctrina: hæc certe est tides catholica et orthodoxa, quam me docuit, in sinu matris Ecclesiae, Deus, gralia tua., CAPUT XXXI. Invocatio ad sanctam Trinitatem. (a) Invocat itaque te, Domine, fides IDea, quam dedisti mihi propter bonitatem tuam ad salvalioncm meam. Fidelis autem anima ex fide vivit, tenet in spe quod videbit in re. Invocat te, Deus meus, casta conscientia, et suavis amor fidei meæ, quam discussis tenebris ad vcritatis intelligentiam perduxisti, et quam tulta s;eculi amaritudine1, atque adhibita tuæ dulcedinis charitate, jucundam milii et mellifluam reddidisti. Invocat te, Trinitas beata, vox clara, et sincerus amor fidei meæ; quam ab ispis mihi enutriens cunabulis illuminasti semper per illustrationem gratiæ tuæ, et quam adaugens confirmasti in me per documenta matris Ecclesie. Te invoco, o beata et benedicta et gloriosa una Trinitas (6), Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus, Dominus, Paracldus; charitas, gratia, communicatio; genitor, genitus, regenerans; verum lumen, verum lumen ex lumine, vera illuminatio; fons, flumen, irrigatio; sib uno omnia, per unum omnia, in uno omnia; a quo omnia, per quem omnia, in quo oinnia; vivens vita, vita a vivente, vivilicnlor viventium; UDUS a se, unus ab uno, unus ab ambobus; ὤγ a se, ὤγab altero, ὤγ ab utroque; verax Pater. vcritas Filius, veritas Spiritus sanctus. Una ergo Pater, Λóγος, Paracletus essentia, una virtus, una bonitas. CAPUT XXXII.

---

Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml.
