Latin
2.891 to 2.907
Augustine, Meditationum [Incertus] 2.891-907
Unproofread scanNot analysed yet
Dei cum laude invocatio. Quod Deum laudare deceat. (c) Deus summa et vera beatitudo, a quo, per quem, et in quo beata sunt omnia. quæcumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo, per quem, et in quo vivunt omnia quæcumque vere et beate vivunt; Deus bonum et pulchrum, a quo, per quem, et in quo bona et pulchra sunt omnia, quæcumque bova et pulchra suut; Deus cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit; Deus qui peti te jubes, et inveniri facis, et pulsantibus aperis; Deusa quo averti cadere est, ad quem converti consurgere est, in quo manere consistere est; Deus quem nemo amittit nisi deceptus. nemo quærit nisi admonitus, nemo invenit nisi purgatus; Deus quem nosse vivere est, cui servire regnare est, quem laudare sa- Ius et gaudium animæ est: te labiis et corde omnique qua valeo virtute laudo, benedico atque adoro, tuæque clementiæ et bonitati pro universis beneficiis tuis gratias refero, et hymnum gloriæ tuae cano, Sanctus, sanctus, sanctus. Te invoco, a beata Trinilas, ilL venias in me, et templum me facias dignum gloriae tuæ. (d) Rogo Patrem per Filium, rogo Filium per Patrem, rego Spiritum sanctum per Patrem et Filium, ut et omnia vitia elongentur a me, ct omnes sanctae virtutes plantentur in me. Deus immense, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia facia sunt, visibilia et invisibilia; (e) qui opera tua extra circumdas, et intra reples, snura tegis, et infra fera custodi me opus mannum tuarum in te sperantem. m tua solummodo misericordia confidentem custodi me, quæso, hic et ubique, nunc et semper, intus et foris, ante et retro, supra et infra, et <ircumcirca, ita ut nullus in me pateat locus insidiis inimicorum.