Latin
Miscellaneæ Sententie, Incerti Auctoris
Augustine, Miscellanea Sententiae [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
Res enim saeculi, et omnia corpora per momenta fluunt. Nihil 'est fugacius saeculo, rebusque saeculi, quas dum tenemus, amittimus: et per infantiam, pueritiam, juventutem, virilem et ingravescentem aetatem, annosque ultimos senectutis mutamur et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus. Præcipitur Ecclesiæ, ut non habeat tristitiam et sollicitudinem. super rebus saeculi et damnis quæ in hoc mundo evenire consuevcrunf, et dicitur habitatoribus ejus: vos qui estis in Ecclesia Domini, semper gaudele; et quidquid vobis acciderit, de Dei judiciis gratulamini. Nec hoc dico, quod flere non debeatis; beati quippe flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. vi, 21): sed illud admonco, nc in his ploretis, quæ sæculi sunt. Si quis mortuus fuerit propinquorum, si substantiam fiscus invaserit, si corpus vel podagra vel alius quilibct morbus invaserit, nolite flere, nolite fundere lacrymas: nec consideretis praesentia, sed futura: quin potius illud cavcie, ne insultetis cadentibus, et alienam ruinam vestram aedificationem putetis.