Latin
Miscellaneæ Sententie, Incerti Auctoris
Augustine, Miscellanea Sententiae [Incertus] 13
Unproofread scanNot analysed yet
Si habes amicum, in tentatione posside eum. Legi in cujusdam controversia: Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. Videtur mihi omnis anima Jerusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini et visio pacis, et uotilia Scripturarum: et postea superata peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisqne tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem hujus mundi, et adversum contrariam fortitudinem quae huic mundo præsidet, Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi et resurgam: Dominus enim allevat elisos, (Psal. CXLV, 8), et loquilur per prophetam, Numquid qui cadit, non resurget (Id. XL, 9), et, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Dominus non ea quæ offeruntur, sed voluntatem rccipit offerentium. De mercede meretricis Deus vota non suscipit.