# Miscellanea Sententiae [Incertus] 6-9

Augustine, Miscellanea Sententiae [Incertus], 6 to 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/miscellanea-sententiae-incertus/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/miscellanea-sententiae-incertus/6

Senectus multa secum et bona affert et mala: bona, quia uos ab impotentissimis dominis liberat voluptalibus, quia imponit modutn, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; et, frigescente corpore, dormit cum perpetua virginitate Sunamitis luxuriam contemnens (Id. I, 4). Legi in quadam controversia: Imbecillitas corporis, animæ quoque vires secum trahit. Una enim veritate surgente, multa mendacia destruuntur. Debemus enim Scripturam sanctam primum secundum litteram intelligere, facientes in ethica quaecumque præcepta sunt; secundo juxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem; tertio secundum futurorum beatitudinem. In porta autem civitatis iuxta veterem morem Judaici populi fuisse judicia (Deut. XVII et II), ct saepe legimus, et crebro interpretati sumus: ut lice agricola ad causam veniens, frequentia civitatis et novo terreretur aspectu; nec urbis habitator longe ab urbe properaret, et subvectionem quæreret jumentorum. Grande peccatum est odisse corripientem: maxime si te non odio sed amore corripiat, si solus ad solum, si assumpto fratre allero, si postea praesente Ecclesja; ut non studio detrahendi, sed emendationis tuæ, videatur crimen ingerere. »

---

Augustine, Miscellanea Sententiae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070f/stoa0040.stoa070f.opp-lat1.xml.
