Latin
2
Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione 2
Unproofread scanNot analysed yet
Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem dici, quasi qui precatur, pro se tantum precari videatur. Ne dicamus Pater meus, neque panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque postulet ut in tentationem non inducatur atque a malo liberetur pro solo se roget; publica est enim nobis et communis oratio et quando oramus non pro uno, sed pro populo toto oramus, quia populus totus unus sumus. Deus pacis et concordiæ magister qui docuit unitatem, sic orare etiam docuit, unde pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit.