Latin
7.1 to 7.12
Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione 7.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; quod potest spiritualiter et simpliciter intelligi: petimus enim id quod utiliter proficit ad salutem. Nam panis vitæ Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est; et quomodo dicimus, Pater noster, quoniam intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus noster, cum corpus ejus attingimus, panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviori delicto, dum abscissi et non communicantes a cœlesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso prædicante et monente: Ego sum panis vitœ qui de cœlo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, viret in œternum: panis autem quem ego dedero caro mea est pro sœculi vita. Quando ergo dicit in æternum vivere si quis ederit de ejus pane, utique manifestum est eos vivere qui corpus ejus attingunt, et Eucharistiam in re communicationis accipiunt. Itaque contra timendum est et orandum ne dum quis abscissus separatur a Christi corpore, abscissus remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, nos habebitis vitam in vobis. Et ideo panem nostrum, id est Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione et corpore ejus non recedamus. Potest vero et sic intelligi, ut qui sæculo renuntiamus et divitias ejus et pompas fide gratiæ spiritualis abjecimus, cibum nobis tantum petamus et victum, cum instruat Dominus et dicat: Qui non renuntiaverit omnibus quæ sunt ejus, non potest esse meus discipulus. Qui ante Christi discipulus cœpit esse, secundum voluntatem magistri sui renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere, nee in longum desideria petitionis extendere, ipso iterum Domino præscribente et monente: Nolite in crastinum cogitare, crastinus enim dies ipse cogitabit sibi, sufficit enim diei malitia sua.