# Opusculum I Sive Liber De Oratione 7.85-97

Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione, 7.85 to 7.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/7.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/7.85

ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te; ut et ipsi in nobis sint. Magna certe ante Deum propter salutem nostram Christi benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius et rogaret. Rogantis autem desiderium vide quod fuerit, ut quomodo unum sunt Pater et Filius, in una unitate sic et nos maneamus; ut hinc quoque possit intelligi quantum delinquat qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc rogaverit Dominus, nolens scilicet plebem suam de schismaticis vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces debemus; cogitatio omnis carnalis et sæcularis abscedat, nec quidquam animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem præfatione præmissa parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda, ut dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur nihil se aliud quam Deum cogitare debere. Clandatur contra adversarium pectus et soli Deo placeat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiantur. Obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat non vocis sonus, sed animus et sensus orare. Quæ autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi aliud sit quod magis debeas eas cogitare, quam id quod cum Deo loqueris! Quomodo audiri a Deo te postulas, cum te ipse non audias, et vis esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tu ipse tui memor non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere, hoc est quando oras Deum, majestatem Dei negligentia offendere, hoc est vigilare oculis et dormire corde, cum debeat Christianus, et cum dormit oculis, corde vigilare, sicut dictum est ex persona loquentis Ecclesiæ in Cantico canticorum: Ego dormio et cor meum vigilat, quapropter sollicite et caute admonet Apostolus dicens: Instate orationi vigilantes in ea, docens scilicet et ostendens corr impetrare quod postulant a Deo posse quos Deus in oratione videat vigilare;

---

Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp763/tmp763/tmp763.tmp763.opp-lat1.xml.
