Latin
1 to 13
Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis 1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Desiderium charitatis vestræ a nobis exigit debitum sermonis officium; sed tanta sunt quæ terreant et revocent animum nostrum ut, si velimus parere desiderio vestro, non sit sine periculo nostro. Locuturus namque de charitate, silentio non præteream quæ bona ex ea procedant, et quæ eam comitentur; sed temporis coarctatus angustiis, quo me conferam in primis nisi ad sanctæ ipsius vestigia charitatis, eamque deprecer ut donet mihi aliquid dignum de se dicere, quo et meum suppleam ministerium et vestrum satiem desiderium? Inter cæteras autem virtutes ejus, quas commemorat apostolus Paulas, ait quod caritas non æmulatur, non agit perperam, non irritatur, non cogitat malum; et postremo has quatuor ejus virtutes brevi sermone comprehendit dicens, Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. De his igitur quatuor virtutibus sanctæ charitatis loqui convenit sanctitati vestræ, delectatque primitus intueri, quemadmodum quatuor cardines orbis continens totum possederit mundum. Requiramus igitur, si placet, aliquorum exempla sanctorum, eorum scilicet, qui his virtutibus possessi sunt, et eis singulis ita singula tribuamus, ut omnes in omnibus esse noscamus, quoniam omnis qui pie tolerat, recte credit, aliquid [F. leg. credit atque] sperat, et qui sperat sustinet, ne absquespe cadat. Sed jam qui nam isti sunt videamus, quorum fidem inquantum desuper adjuvamur assequi valeamus. Virtus sanctæ charitatis quæ omnia tolerat emicuit in sancto Noe: quæ omni… credit in sancto Abraham: quæ omnia sperat in patribus nostris, id est in populo Israel, unde ipse Dominus exortus est; quæ omnia sustinet, in ipso capite Domino nostro Jesu Christo, qui est vera charitas quæ nunquam cadit. Nec cæteros sanctos ab his virtutibus vestra charitas deputet alienos quos pro brevitate temporis et pro sermone suscepto ita prætermissos esse cognoscite ut tamen certissime noveritis omnes esse in Christo et in omnibus Christum.