Latin
107 to 123
Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis 107-123
Unproofread scanNot analysed yet
Gustabis et videbis quoniam suavis est Dominus, et si in te eminet virtus charitatis quæ omnia sperat, per heremum necesse est te transire, id est utaris hoc mundo tanquam non utens, et in hac vita peregrinum te noveris esse, si terram promissionis cupis intrare; hæc terra est de qua propheta cantat et dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium. Ultima virtus charitatis restat quæ omnia sustinet, et nunquam cadit. Hanc ipsi capiti nostro Domino Jesu Christo convenire novimus, et ideo in ultimo ponitur, quoniam finis legis est Christus, Quanta autem ipse pro nobis sustinet puto charitatem vestram ignorare non posse. Tamen exinde aliquid dicam, si tamen de tanto aliquid digne dicam. Prius illud quod Deus homo, quod Verbum caro factum est, quod multa bona fecit, et mala perpessus est, quod mor tuos suscitavit, et mortuus est; quod singulari illa pa……entia pertulit diabolicum tentatorem, discipulum traditorem, quod ipse um Judam priusquam traditorem pertulit furem, et ante experimentum vinculorum, crucis, ac mortis, labiis ejus dolosis non negavit osculum pacis. In ipsa autem morte quanta sustinuit? Pertulit odiorum flammas, ministras pessimi cordis linguas. Clamaverunt Judæi, Crucifige, Crucifig ’,et ut rei manerent Judæi, innocens ab eis crucifixus est Filius Dei; ad crucem ducitur, expalmatur qui est palma victoriæ, spinis coronatur qui spinas peccatorum nostrorum venit confringere; ligatur qui solvit compeditos; ligno suspenditur qui erigit elisos; aceto potatur fons vitæ, disciplina cæditur, salus vulneratur, vita moritur, occiditur ad tempus vita a morte, ut in perpetuo a vita occidatur mors. Quid hic Judæi in hac morte Christi? Exultaverunt quasi victores, et dum terrenum et caducum regnum timuerunt perdere, regem cœli e… terræ non dubitaverunt occidere. Sed nec sicut putaverunt, victores exstiterunt.