# Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis 124-144

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, 124 to 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/124

Si enim vicerunt, regnum quomodo perdiderunt? Quomodo nunc usque servi remanserunt? Ista namque causa est qua Christus ab eis occisus est. Dixerunt namque apud se principes Judæorum, ut evangelista narrat: Videtis, inquiunt, quia totus mundus post eum abiit; si dimiserimus eum vivere, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum; et Christum occiderunt, et locum et regnum perdiderunt. Quid vobis profuit, o insani Judæi, quod tantum scelus commisistis? Numquid quia Christo Domino, ut decuit, servire noluistis, facti estis mali servi bonorum servorum Christi? Per ipsos conterit contumaciam vestram, per ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos tribuit scelera in capita vestra. Ipse autem Dominus quem vos intere – mistis non vos servos, sed liberos esse cupiebat quando dicebat: Si vos Filius liberaverit, tunc vereliberi eritis; vos autem Deum et Dominum regem, et ipsam veram libertatem non solum repudiastis, verum etiam negare cupientes clamastis: Non habemus regem, nisi Cæsarem, Sed ne in hoc quidem gloriemini quod Christum occidistis, actum est de vobis potius et nescitis. Audite ipsum Dominum dicentem per prophetam: Ego dormivi et somnum cœpi, somnum appellans mortem a vobis illatam. Cæterum qualis mors potuit esse triduana, maxime illius qui per eumdem prophetam alio loco dicit; Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Ego, inquit, dormivi, ego qui potestatem habeo ponendi animam mean; ego dormivi, non quia sævistis, non quia insanistis; ego implevi quod volui, vos in scelere remansistis. Quis exigit tanta de Deo nostro, fratres, pro nostra redemptione et salute, nisi charitas quæ nunquam cadit? 0 charitas quæ magnas vires habes, et de cœlo Deum deposuisti; o cara sanitas, o sancta et vera charitas quæ tanta es in terris, quanta eris in cœlis! Quæ tantum potes in ha… pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in illa perfecta pace secura?

---

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp764/tmp764/tmp764.tmp764.opp-lat1.xml.
