# Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis 14-26

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, 14 to 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/14

Sed jam videamus quemadmodum sanctus Noe possederit virtutem charitatis quæ omnia tolerat. Statim ac ille admonitus fuit, confugit ad lignum et post camporum amœnorum faciem angustus se recludit arce: tolerat cœli fremitum, solutum aquarum fragorem et nimborum, et post ista omnia qui solebat gaudere consortio hominum socius quodammodo efficitur serpentium ac ferarum, nec expavescit vir iste quod cum eo feræ sint in arca, imo ibi agnoscit ordinem suum feritas, quia se cognovit humanitas, et jubenti homini obediunt, quia hominem superiori Domino obedire cognoscunt. Ostensum est in Noe quod Adam præceptum Domini contemnendo perdideris, et demonstratum est posse homines etiam bestiis dominari, si subdant se obedientiæ conditoris. Exspectat et tolerat sanctus iste finem diluvii, nec antequam finiatur causa ferarum arca relinquitur. Tolerat bonus mala et donec in fine etiam corpore separentur, intus manens corde non corpore separatur. Si qua es anima quæ cupis possidere virtutem charitatis quæ omnia tolerat, relinque mundum, confuge ad crucis lignum; non metuas procellas et turbines hujus diluvii, non mergeris si ligno portaberis. Novit gubernare qui dignatus est creare: tantum absit virtus charitatis quæ omnia tolerat, nulla res ab arce solida te divellat, permane bonus et toleres malos; melius est enim ut intus positus propter bonos toleres malos, quam foris exiens et pereas et bonos relinquas et malos. Si ergo sunt tecum feræ, id est si sunt tecum in Ecclesia prava docentes, falsa sentientes, hæretici vel schismatici, aut etiam ipsi mali catholici, more ferarum animas devorare quærentes, toleretur usque in finem sæculi tanquam finem diluvii. Rugiant licet, fremant dentibus, atque ipsam arcam confringere conentur. Non pavescas, finito diluvio illos rapiet inanis et spinosa silva, atque te fertilis suscipiet terra. Post finem sæculi impii rapientur ad tenebras exteriores, ibi erit FLETUS ET STRIDOR dentium, pios suscipiet terra viventium.

---

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp764/tmp764/tmp764.tmp764.opp-lat1.xml.
