# Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis 27-48

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, 27 to 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/27

Nam et ipse sanctus Noe post finem diluvii obtulit sacrificium Deo. sed de animalibus mundis et non de immundis. Simul enim et munda et etiam immunda animalia in arcam intrare potuerunt; sed mala ad sacrificium Dei non pervenerunt. Sed jam hinc aliquando transeamus ut cætera perscrutare valeamus. Procedat in medium sanctus ille Abraham, et suo nos doceat possidere exemplo virtutem charitatis quæ omnia credit; qui non est cunctatus ad unam vocationem relinquere patriam, sedem, domum, familiam. Omnia relinquuntur ut Domino præcipienti pareatur. Exi, inquit Deus, de cognatione tua et de domo tua et veni in terram quamcumque ostendero tibi. Nec apud se cogitavit iste sanctus et dixit. Quo eam? cui me committam? in quam terram vadam? Sed ut audit, surgit, currit, festinat, accelerat; terram promissam non videt, sed credendo eam firmiter retinet. Ambulat recto itinere, nec oberrantibus vestigiis alibi quam debuit declinavit, quia qui eum ad ignotam terram mittebat, ipse, inquam, qui mittebat, non dimittebat, nec eum ipse fefellit. Redditur merces credenti, ad terram pervenit, dilatatur, multiplicatur, ex paupere efficitur dives, ex ignobili potens, ditatur omnibus bonis et in illo impletur quod Dominus in Evangelio suis discipulis promisit dicens: Si quis dimiserit domum aut agrum aut parentes causa nominis mei, in hac vita centuplum accipiet et in futuro sæculo vitam consequetur æternam. Cumulatur adhuc hujus fidei merces, et seni promittitur filius. Adest illi virtus charitatis quæ omnia credit; audit, exultat, amplius diligit, suscipit filium de conjuge sterili, quam spe pariendi destitutam sterilitas ætasque jam fecerat, atque in illo benedictionem omnium gentium promissam firmissime tenet; sed adhuc eum charitas probat probatumque commendat et quemadmodum nihil Deo præferat posterius monstrat. Vocat eum Dominus de cœlo dicens: Abraham, Abraham, et ille tanquam servus obediens, Ecce adsum, ait, et Dominus, Accipe, inquit, filium tuum illum quem diligis Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres eum holocanstum in unum montium quem dixero tibi.

---

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp764/tmp764/tmp764.tmp764.opp-lat1.xml.
