# Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis 66-83

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, 66 to 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-ii-sive-liber-de-quatuor-virtutibus-charitatis/66

Sicut enim Deus Pater unico Filio non pepercit, sic jubente Deo ut immolaretur ei filius quem dederat illi, devoto is corde obtulit eum. Sed quæ sequuntur videamus; delectat enim nos adjuvante Domino hujus historiæ plenam vobis reddere notionem. Postquam relictis pueris ad locum sacrificii pater cum filio venit, aram constituit, ligna composuit, deponit humana paternæ pietatis indicia, induitur sacerdotis devota constantia, educit gladium ut perimat filium. Quid vobis videtur, fratres? Nihil hic sentimus humanum: imo totum cognoscimus divinum; sed et ille filius qui paulo ante ovem requirebat, sub ingenti silentio talia in se fieri sentiebat, et ita patiens invenitur, tanquam jam ille esset, qui sicut ovis ad immolandum ductus est; et tanquam agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. O et tu, sancte Isaac, indica nobis silentii hujus tam grande secretum. Paulo ante nihil in te fieri sentiebas, et a patre arietem requirebas; nunc autem manibus ligaris, in aram imponeris, ligno quodammodo suspenderis et modo taces? Taceo, inquit. Dic quare, obsecro noverimus. Vultis nosse, ait, quare modo taceo? Quia figuram illius gesto qui voluntate ponit animam suam, non necessitate. In hoc tam grandi et mystico sacramento fidei et Abraham sanctus apparuit probatus, et filius in præsenti est liberatus. Si qua es anima quæ cupis sequi vestigia fidei patris nostri Abraham, exi de terra tua et cognatione tua: relinque populum tuum, et domum patris tui, id est fideliter renuntia diabolo, pompis ejus et angelis ejus, et sequere viam rectam quæ te perducat ad terram in qua ditescas et emineas et efficiaris socius Abrabæ. Sed cum ista omnia feceris, si virtus charitatis quæ omnia credit est in te, adhuc tentabit te et probatum coronabit te, expetit a te sacrificium dilecti tui.

---

Augustine, Opusculum II Sive Liber De Quatuor Virtutibus Charitatis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp764/tmp764/tmp764.tmp764.opp-lat1.xml.
