# Opusculum IIII Sive Sermo In Circumcisione Domini 38-51

Augustine, Opusculum IIII Sive Sermo In Circumcisione Domini, 38 to 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-iiii-sive-sermo-in-circumcisione-domini/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-iiii-sive-sermo-in-circumcisione-domini/38

Cui præcepto concordat beatus Paulus apostolus dicens: Non enim qui in manifesto Judæus, neque quæ in manifesto in carne circumcisio, sed qui in abscondito Judæus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Proinde circumcisionem in corpore habuit Christus, ut spiritualiter in corde habeat christianus, ob hoc namque ille qui nullum ha…ere potuit omnino peccatum deposuit præputium carnis, ut nos abjiciamus desideria pravitatis. Christus igitur manibus est portatus ad templum, ut Christianus bonis operibus conscendat in cœlum. Sacrificium pro se offerre voluit Christus ut ad altare Domini se offerat christianus; maxime autem bene vivendo seipsum Deo offerre festinet, et mundum sacrificium se divinis obtutibus curet exhibere; in ipso enim pro Christo oblato sacrificio, quoddam spirituale sacrificium nobis agnoscimus indicari. Par, inquit, turturum et duos pullos columbarum. In hoc genere avium, d…lectissimi fratres, magnum nobis commendatur catholicæ fidei sacramentum; in columba enim charitas agnoscitur, et in turture castitas invenitur. Turtur namque servat intemeratam uni viro fidem, columba vero aliarum cohabitantium non deserit unitatem. Christianus igitur tunc vere spiritalis turtur efficitur si veram trinitatis fidem firma credulitate conservet, et hæreticæ pravitatis sensum tanquam fornicationis inquinamenta repudiet. Tunc vero erit columba si longanimiter usque in finem in catholica societate permaneat, et contra tentationis scandala immobili firmitate consistat, ut nec hæretica fornicatio corrumpat in corde fidei castitatem, nec amara dissensio, ecclesiasticæ charitatis dissipet unitatem; hæc enim catholica Ecclesia est, quæ fidem uni Deo tanquam legitimo viro reservat, et congregationem multorum in charitate multiplicat. In hac turture et columba, dilectissimi fratres, sollicite permanete, hanc charitatem vobis omnibus custodite ut eam nec arianus violet, nec donatista conculcet, nec manichæus coinquinet: hi enim, velut accipitres mali unitatem columbæ cupiunt dissipare, et castitatem turturis desiderant violare.

---

Augustine, Opusculum IIII Sive Sermo In Circumcisione Domini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp766/tmp766/tmp766.tmp766.opp-lat1.xml.
