# Principia Dialecticae 1-2-27

Augustine, Principia Dialecticae, 1 to 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-2

Ergo omne verbum propter id quod sonat, quatuor quædam necessaria vocat in quæstionem,originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi quæritur, cum quæritur unde ita dicatur: res mea sententia nimis curiosa, et non nimis necessaria. Neque hoc mihi placuit dicere, quod sic Ciceroni quoque idem videtur; quamvis quis egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum juvaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi, quod persequi profecto infinitum est. Quis enim reperire possit, quod quid dictum fuerit, unde ita dictum sit? Huc accedit, quod ut somniorum interpretatio, ita verboruin origo pro cujusque ingenio prædicatur. Ecce enim verba ipsa quispiam ex eo putat dita, quod aurem quasi verberent: Imo, inquit alius, quod aerem. Sed nostra non magna lis est. Nam uterque a verberando huius vocabuli originem trahit. Sed e transverso tertius. vide, quam rixaminferat. Quod enim vcrum, ait, nos loqui oporteat, odiosumque sit, natura ipsa judicante, mendacium; verbum a vero cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Namsunt qui verbum a vero quidam dictum putent, sed prima syllaba salis animadversa, secundam negligi non oportere. Verbum enim cum dicimus, inquiunt, prima ejus syllaba veruin significat, secunda sonum. Hoc au:cm volunt esse bombum. Unde Ennius sonum pedumt bombum pedum dixit: et βοάσαι Græci clamare; et Virgilius, «Reboant silv:e » ( Georg. lib. 3, v. 223 ). l'argo verbum dictum est quasi a vero boando, hoc est verum sonando. Quod si iia est, præscribit quidem boc nomen, ne cum verbum faciamus, mentiamur: sed vereor ne ipsi qui dicunt ista, mentiantur. Ergo ad te jam pertinet judicare, utrum verbum a verbcrando, an a vero solo, an a vero boando dictum putemus: an potius unde sit dictum non curemus; cum, quod signiticet, intelligamus.

---

Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml.
