# Principia Dialecticae 1

Augustine, Principia Dialecticae, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1

Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem verbis. Verba igitur aut simplicia sunt, aut conjuncta.Simplicia sunt, quæ unum quiddam significant: ut cum dicimus homo, equus, disputat, currit. Nec mireris quod, disputat, quamvis ex duobus compositum sit, tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione illustratur. Dictum est autem id esse simplex, quod anum quiddam significet. Itaque boc includimus bac definitione, quod non includimus cum dicimus, loquor. Quamvis enim unum verbum sit, non babet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quæ loquitur. Ideo jam obnoxium est veritati aut falsitati; nam et negari ct affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur, tamen inter conjuncta verba numerabitur, quæ simplicem non habent significationem. Siquidem quisquis dicat, ambulo; et ambulationem facit intelligi, ct scipsum qni ambulat. Et quisquis dicit, ambulas; similiter et rem quæ fit, et eum qui facit, significat. At vero qni dicit, ambulat; nihil aliud quam ipsam significat ambulationem. Quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numerabitur; et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi talia verba sint, quibus necessario cohæret personæ significatio consuetndinc loquendi, ut cum dicimus, pluit aut ningit, etiamsi non addatur quis pluat aut ningat, tamen quia intelligitur, non potest inter simplicia numerari.

---

Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml.
