Latin
10.21 to 10.35
Augustine, Principia Dialecticae 10.21-35
Unproofread scanNot analysed yet
ltaque jam constitue aliquem sic audire, ut notum ei sit, nibil de partibus orationis, aut dc metris quæri, aut de verborum aliqua disciplina: tamen adhuc potest cum dicitur, Tullius, æquivocorum ambiguitate impediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator, ct ejus picta imago vel statua, et codex quo ejus litteræ continentur, et si quid est in sepulcro ejus cadaveris, significari potest. Diversis enim rationibus dicimus, Tullius ab interitu patriam liberavit; et, Tullius inauratus in Capitolio stat; et, Tullius, tibi totus legendus est; et, Tullius hoc loco sepultus est: unum enim nomcn est, scd diversis lucc omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus æquivocorum est, in quo jam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas, sed dc ipsis rebus quæ significantur. At si utrumque confundat audientem vcl legentem, sivc quod cx arte, sive ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte annumerabitur? Cujus exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat. Multi dactylico metro seripserunt, ut est Tullius: nam hic incertum est utrum Tullius pro exemplo dactyli pedis, an dactylico poetæ positum sit: quorum illud ex arte, hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam verbis conlingit, licet tantum vocem hujus verbi grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur hæc tria genera manifestis rationibus intcr se differant, rursum primum genus in duo dividimur. Quidquid enim ex arlc, verborum tacit ambiguitatcin, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum cnim definio quid significat nomen, possum hoc ipsum exemplo gratia supponcre, quod dico nomen, utique nomen est: hoc cnim lege per casus flectitur dicendo nomen, nominis, nomini, etc. Item cum definio quid significat, dactyius, hoc ipsum potest pro exemplo esse: etenim cum dicimus, dactylus, unam syllabam longam et duas deinde brevcs cnuntiamus.