# Principia Dialecticae 10.36-48

Augustine, Principia Dialecticae, 10.36 to 10.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.36

At r'cro cum definitur adverbium quid significct, non potest hoc ipsum pro cxemplo dici: etenim cuti adverbium dicinius, hæc ipsa enuntiatio nomen cst, Ila secundum aliam notionem, adverbium utiquc adverbium est, ct nomen non est; secundum aliam vero adverbium non cst adverbium, quia nomen est. Item pes creticus, quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum pro exemplo esse: hæc enim ipsa enuntiatio quando dicimus, creticus, prima longa syllaba, deinde duabus brevibus constat; quod autem significat, longa syllaba ct brevis ct longa cst: ita et hic secundum aliam notionem, creticus nihil aliud cat quam creticus, et dactylus non cst; secundum aliam vcro creticus non est creticus, quia dactylus est. Secundum igitur arnus, quod jam propter disciplinas verborum ad loquendi usum dictum est per. tinere, duas habet formas. Nam æquivoca dicta sunt, aut ex eadem origine veniertia, aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quando uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte dimanant, ut est istud, quia Tullius ct homo ct statua ei codex et cadaver intelligi potest: non possunt quidem istauna definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicct verum hominem, cujus ct illa statua, ct ille liber, ct illud cadaver est. Ex diversa origine, ut cum dicimus, nepos, longe ex diversa origine filium filii et luxuriosum signifi at. Hæc ergo distincta teneamus, ei inde illud genus, quod ex eadem origine appello, in quæ itcm dividatur: nam dividitur in duo, quorum unum translatione, alterum declinatione contingit. Translationem voco, cum vel similitudine unum nomcn fit multis rebus, ut Tullius, et ille in quo magna eloquentia fuit, et statua cjus dicitur. Vol ex toto, cum pars cognominatur, ut cum cadavcr, illius Tullius dici potest: vcl ex parte lotum, ut cum tecta dicimus totas domus.

---

Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml.
