Latin
10.49 to 10.73
Augustine, Principia Dialecticae 10.49-73
Unproofread scanNot analysed yet
Aut a genere species: verba enim principaliler dicunt Romani, quibus loquimur; sed tamen verba propric nominata sunt, quæ per modos ct tempora declinamus: ant ab specie gcnus; nam cum scholastici non solum proprie, scd ct primitus dicantur ii qui adhuc in schola sunt; omnes tamen qui in litteris vivuat, norne. . hoc usurpam. Aut ab efficiente effectus, ut Cicero est liber Ciceronis: aut ab effectu efficiens, ut terror, quia terrorem fecit. Aut a continente quæ continentur, tit domus. etiam qui in domo sunt dicuntur: aut a conversa vice, ut castanea arbor dicitur quæ ct fructus: vel si quod aliud inveniri potest, quod ex cadem origiuo quasi transferendo cognominetur. Vidcs, ut arbitror, quid faciat in verbis ambiguitatem. Quæ autem ad camdem originem pertinentia conditione declinationis ambigua esse dicimus, talia sunt. Fac verbi causa quemque dixisse, pluit. Et hæc diverse utique definienda sunt. hero scribere cum dicit, incertum est utrum in infinitivo activi, an imperativo passivi pronuntiatum sit. Homo cum unum nomen sit, et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo, aliud ex vocativo. Quin' doctius et docte verbi enuntiatio quoque diversa est. Doctius aliud est cum dicimus, doctius mancipium; aliud cnm dicimus, doctius illo disputavit. Declinatione igitur ambiguitas orta est: nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voccs siv6 per significationes flectendo vcrba contingit. Hic doctus ct docte, tantum per voces flexum est; hic homo ct homo, secundum solas significationes. Sed hujusmodi gcnus ambiguitatum niinutatim concidere ac prosequi pene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notassc suffecerit, ingenio præsertim tuo. Vide nunc ea, qua! ex diversa origine vcniunt: nam ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una cHi, quæ contingit diversitate linguarum; ut cum dicimus, iste, hæc una vox aliud apud Græcos, aliud apud nos significat.