Latin
Chapter 2
Augustine, Principia Dialecticae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Conjuncta verba sunt, quæ sibi connexa res plures significant, ut cum dicimus, homo ambulat, aut homo festinans in montem ambulat, et si quid tale. Sed conjunctorum verborum alia sunt, quæ sententiam comprehendunt, ut ca quæ dicta sunt; alia quæ non comprehendunt, sed exspectant aliquid; ut cadem ipsa quæ diximus, si subtrahas verbum quod positum cst, ambulat: quamvis enim verba conjuncta sint, homo festinans in montem; tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his verbis quæ non implent sententiam, restant ea verba conjuncta quæ sententiam comprebendunt: horum item duæ species sunt. Aut enim sic sententia comprehenditur, ut vcro aui falso tenentur obnoxia, ut est, omnis homo amhulat; aut, omnis homo non arnhulat; et si quid hujusmodi. Aut sic impletur sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negarive non possit: ut cum imperamus, cum optamus, cum exsecramur, et his sintilia. Nam si quis dieat, perge ad villam, vel utinam pergat ad villain, aut, dii illum perdant; non potest argui quod mentiatur, ant credi quod verum dicat. Nihil enim affirmavit vel negavit: ergo ner tales sententiæ in quæstionem veniunt, aut disputatorem requirunt.