Latin
Chapter 4
Augustine, Principia Dialecticae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Ilis igitur breviter constitutis, singulas partes consideremus. Nam sunt primae duæ. una de iis quæ simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticas; altera de iis quae conjuncta dicuntur, ubi jam quasi opus apparet. Quae de simplicibus, vocatur de loquendo. Illa vero quæ de conjunctis est, in tres partes dividitur. Separata enim conjunctione verborum quæ non implet sententiam, illa quæ sic implet sententiam, ut nondum faciat quæstionem vel disputatorem requirat, vocatur de eloquendo. Illa vero quæ sic implet sensum, ut de sententiis simplicibus judicetur, vocatur de proloquendo. Illa quæ sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione judicetur, donec perveniatur ad summam, vocatur de proloquiorum summa. Has ergo singulas partes diligentius explicemus.