# Principia Dialecticae 69-90

Augustine, Principia Dialecticae, 69 to 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/69

vel a toto pars, ut capillus quasi.capitis pilus. Quid ultra provebar? Quidquid aliud annumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum, aut similitudine rerum ipsarum, aut vicinitate, aut contrario, contineri videbis originem verbi, quam prosequi non quidem ultra soui similitudinem passu.. mus; sed hoc nun semper utique possumus. Innumerabilia enim sunt verba. quorum ratio reddi non possil: aut non cst, ut ego arbitror; aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad illa verborum cunabula, vel ad stirpem potius atque adeo sementum, ultra quod quæri originem vetant, nec si quis velit, potest quidquam invenire. Nemo ambigit syilabas, in quibus v littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis, venter, vafer, velum, vinum, vomis, vulnus, crassum et quasi validum sonum edere. Quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam inde est quod amasti libentius dicimus quam amavisti, et abiit; non abivit; et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus, vim, sonus verbi, ut dictum est, quasi validus congruit rui, quæ significatur. Jam ex illa vicinitate pcr id quod efficiunt, boc est quia violenta sunt, dicta vincula possimt videri, et vimen quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminiculis quibus vinciantur nexibus pendent. Ilinc ctiam propter similitudinem, incurvum senem victum Terentius appellavit. Hinc terra, quæ pedibus itinerantium Oexuosa et trita est, via dicitur. Si autem via, quae vi pedum trita est, creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine vilis vel viminis, hoc est a flexu esse dictam: quærit ergo me quispiam, quare via dicta est: respondeo, a flexu, quia flexum velut incurvum vietum veteres dixerunt: unde vietos quod cantho ambiantur, rotarum ligna vocant. Persequitur quaerere, unde vietum flexum dicatur: et hic respondeo, a similitudine vilis.

---

Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml.
