# Principia Dialecticae 8.19-38

Augustine, Principia Dialecticae, 8.19 to 8.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.19

reliquos prorsus latebat: omnes obscuritate impediebantur. Et hic jam perspicis omnia illa genera obscuritatum. Nam qui auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est, malum punicum ignorantibus, sed in luce pictum. Qui noverant verbum, sed auribus ant parum aut omnino non acceperant vocem; secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago, sed non in conspicuo, sed omnino tenebroso loco. Qui antem non solum vocis, sed et significationis verbi expertes erant; tertii generis, quod omnino deterrimum est, caecitate involvebantur. Quod autem dictum est, quoddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus verbum erat qnidem notum, sed vocein penitus nullam, aut non omnino certam perceperant. Omnia igitur obscura loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara, nee ore impedito, et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe alias impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui adcrant et satis sensu accepisse vocem magistri, ct illum verbum enuntiasse, quod esset omnibus notum; ut puta, fac cum dixisse, Magnus, et deinde siluisse:attende quid incerti, hoc audito nomine, patiantur. Quid si dicturus est, Quæ pars orationis est? Quid si de metris quæsiturus, qui sit pes?Quid si historiam interrogaturus, ut puta, magnus Pompeius quot bella gesserit? Quid si commendandorum carminum gratia dicturus est, Magnus et pene solus poeta Virgilius? Quid si objurgaturus negligentiam discipulorum, in hæc deinde verba prorumpat, Magnus vos ob studium disciplinae torpor invasit? Videsne remota nebula obscuritatis, illud quod supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam boc unum quod dictum est, magmis, et nomen est, et pes chorius est, et Pompeius est. ct Virgilius est, et negligentiæ torpor. Et si qua alia vel innumerabilia non commemorata suut, quæ tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intelligi.

---

Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml.
