Latin
9.1 to 9.21
Augustine, Principia Dialecticae 9.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque rectissime a dialecticis dictum est, ambiguum esse omne verbum. Nee moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius, hoc modo: Ambigua se aiunt audire acute, explicare dilucide: item omne verbum ambiguum esse dicunt, quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunl? nam hoc est in tenebras exstinctum lumen inferre. Facile quidem atque callide dictum. Sed hoc est quod apud eumdem Ciceronem Scævolæ dicit Antonius: Denique ut sapientibus diserte, stultis etiam vere videaris dicere. Quid enim aliud loco illo facit Hortensius, nisi acumine ingenii ct lepore sermonis, quas! mcraco et suavi poculo imperitis caliginem offundit? Quod cnim dictum est, omne vcrhum ambiguum esse, de singulis verbis dictum est. Explicantur ambigua disputando, ct nemo utique verbis singulis disputat. Nemo igitur ambigua verba verhis ambiguis explicabit. Et tamen cum omne verbum ambiguum sit, nemo verbum ambiguum nisi verbis, sed etiam conjunctis, quæ jam ambigua non sunt, explicabit. Ut enim si diceretur. Omnis miles bipcs est, non ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus hipedihus tota constaret. Ita cum dico ambiguum omne verbum, non dico sententiam, non disputationem qnamvis verbis ista texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua disputatione explicabitur. Nanc ambiguitatum genera videamus. Quæ prima duo sunt: unum in iis etiam, quæ dicuntur; alterum quod in iis solis, quæ scribuntur, dubitationem facit. Nam si quis audierit, Acies, et si quis legerit, poterit incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum, an ferri, an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum, verbi causa leporem, nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum penuliima hujus verbi syllaba producenda sit, ab eo quod est lepos; an ab eo quod est lepus corripienda. Quam scilicet non pateretur ambagem, si accusativum hujus nominis casum voce loquentis acciperet.