# Principia Dialecticae 9.22-35

Augustine, Principia Dialecticae, 9.22 to 9.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/9.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/9.22

Qnod si quis dicat, loquentem male pronuntiare potuisse; jam non ambiguitate, sed obscuritate impediretur auditor. Ex illo tamen genere quod ambiguo simile est, quia male latine pronuntiatum verbum, non in diversas rationes trahit cogitantem. sed ad id quod apparet impellit. Cum igitur ista duo genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo dividitur: nam quidquid dicitur, et per plura intelligi potest, eadem scilicet plura aut uno vocabulo et una interpretatione; aut tantum uno tenentur vocabulo, sed diversis expeditionibus exp!!canlur. Ea quæ una definitio potest includere, univoca nominantur: illis autem quae sub uno nomine necesse est det'inire diverse, æquivoci nomen est. Prius ergo consideremus univoca, ut quomodo genns boc jam patefactum est, illustretur exemplis. Hominem cnm dicimus, tam puerum dicimus quam juvenem, quam sencm, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam peregrinum, tam urbannm quam agrestem, tam qui jam fuit qnam qni nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam mœrentem vel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut hominis nomen accepit, ita et iam hominis definitione clandatur: nam definitio homiuis est, Animal rationale, mortale: non ergo qnisquam potest dicere nnimal rationale mortale juvenem tantum, non etiam senem et puerum, etc., aut sapientem esse tantum, non etiam stultum; imo et ista et cætcra, quæ numerata sunt, sicut hominis nomine, ita etiam definitione continentur: nam sive puer, sive stultus, sive pauper, sive etiam dormiens, si animal rationale mortalenon est; nec homo est.Est autem homo; iila igitur dlinitione contineatur necesse est. Et de cæteris quidem nihil ambigitur: de puero autem parvo aut stulto, sivc prorsus fatuo, aut de dormiente, vel ebrio, vel furente dubitari potest, quomodo possunt esse animalia rationalia, etiam si possit defendi, sed ad alia properantibus lougum est.

---

Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml.
