Latin
9.36 to 9.39
Augustine, Principia Dialecticae 9.36-39
Unproofread scanNot analysed yet
Ad id quod agitur illud satis est, non esse i: tam definitionem hominis rectam, nisi et omnis homo eadem contineatur, et praeter honiinem nihil. Haec sunt igitur univoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam ejusdem nominis defini tione clauduntur: quamvis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt. Diversa f'nim nomina, puer, adolescens. divcs et pauper, liher et servus, et si quod aliud differentiarum est, et inter se idco proprias definitioncs habebunt: sed ut illis unum commune nomen est homo, sic animal rationale mortale definitio una communis est.