Latin
10.1 to 10.15
Augustine, Principia Rhetorices 10.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Dignoscere autem has controversiarum figuras, cum ad multa alia convenit, tum vel in primis ad id, ut modum præfandi, id cst principia edendi, congruentem qualitati materiam invenire possimus: enim eadem species debet esse principii in themate εὺδόξω et ὰμϕιôόξ ῳ et sed sua cuiquc fonna tribuenda. Jam primum in εὺôοξw genere materne Hermagoras negat esse præfandum: nam si benevolentiæ,inquit, cUlłciłi:uHJæ gratia pra fari solemus in bonæ opinions themate, quale illud est Scipionis; benigni sunt hi, apud quos locuturi sumus: nihil autem altinet parare, quod paratum est. Sed mibi longe alitcr videtur, et pace tanti viri dixerim: neque enim est semper spectanda auctoritas, utique cum rationc vincatur. Censeo igitur nibil prohibere in εὺoξῳ genere materia; ,quominus præfemur. Nihil enim, opiuor, mali est, benignos judices benigniores reddere pr. cfando, ut cum offenses adversariis videmus, offensioncm illam dicendo augere conamur. Denique aulœdos et citharoedus et cæteros hujusmodi artifices, quanquam non polliceantur orationem, videmus tamen præloqui aute actionem. Et. omnino curta et sine capite oratio cst, quæ siue principio ab ipsis rebus orditur. Utemur etiam principiis in bonæ opinionis controversiis; sed brevioribus ct rectioribus paulo, et confidentibus ct plenis diguitatibus, sine jactantia duntaxat, ne res pariat invidiam: ut cst illud apud M. Tullium contra concionem Metelli, in qua exsultare videtur: Sic enim, ut opinor, insequar fugientem, quoniam congredi non licet cum resistente. Quod nunquam profecto tam magnifice dicere in exordio statim ursus fuisset, nisi et ipsius actoris esset honesta persona, et res de qua locuturus crat, non improba. Itemque alio ioco, cum de conjuratorum animadversione loqueretur: Video, Patres conscripti, in rue omnium vestrum ora atque oculos esse conversos: et deinceps. Quæ omnia hujusmodi sunt, ut actor ct splendori suo et rebus his de quibus locuturus est, quasi honestissimis videatur merito confidere.