# Principia Rhetorices 4

Augustine, Principia Rhetorices, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/4

Nunc quoniam quidem de differentiageneralium, et specialium quæstionum satis dicium est, separataque thesi ab hypothesi, ut perinde distaret re ac nomine; consequens esse videtur dicere, quid sit quod hypothesin, id est controversiam efficiat. Est igitur circumstantia rerum quam περίσταιν Hermagoras vocat, sine qua ulla omnino controversia non potest esse. Quid sit autem περίστασις,facilius partitione quam definitione ejus deprehendi potest. Sunt igitur partes circumstantiæ, id est περιστάσεwς, septem, quas Hermagoras μóρια περιστάσaως vocat, Theodorus στοιχεἰα πραγμάτων,id cst clementa: quod ex eurum conjunctione quæstiones fiant, perinde atquccx conjunctione litterarum, nomina et verba fieri videmus. Sed sive στοιχει̃α aive rectius dicantur, nos omissa controversia nominis, quæ sint ipsa dicamus.Sunt igitur hæc, qnis, quid, quando, ubi, cur, quemadmodum. quibus adminiculis: quas Græci περιστάσεως άϕορμὰςvocant. Horum autem omnium, aut rationalis plurimorum congregatio conflat quæstionem, aut legalis. Sed nimirum singulorum proprietas exprimenda est. Quis, significanliam habet personæ, quæ spectatur duohus modis, ex nomine et qualitate. Ex nomine, hoc modo: Quis? Camillus, C. Marius, L. Sulla. Ex qualitate: Quis? dives, pauper, imperator. Est autem definita in nominibus, infinita in qualitatibus personarum perspectio, quando in appellationcm nihil præter nomencadil; iii qualitatem et fortuna, et ætas, et conditio, et disciplina, et cætera quæ sunt infinita numero. Quid, significantiam habet rei, quæ facta ab aliquo, vel dicta, vel cegitate, fieri, dici, cogitari, futurum esse, dictum, cogitatum iri videatur, bona vel mala, honesta vel inhonesta, justa vcl injusta, utilis vel contra, necessaria vel parva, magna vel parum usitata vel nova.Quando, temporis significationem habet; vclut interdiu ac noctu, sacro an in irreligioso die: etiam ex accidentibus, quæ interdum dant tempori suam qualitatem, velut in belli an pacis tempore, in seditione an in concordia, in libertate an in dominatione; et si qua in eumdem modum cadere possunt. Ubi, loci significationem habet; veluti in civitate an extra, in sacro loco an in profano, in man an in terra. Cur, significat causam faciendi, vel dicendi, vel cogitandi, res (ut mea fert opinio) ad constiluendam quæstionem in primis necessaria. Quemadmodum significationem habet ex facti, vel quodtiat, futurumve sit demonstratione; veluti clam, palam, per vim, per dolum; et si qua sunt similia, in cumdem modum cadunt. Àϕορμαὶ quas nos adminicula dicimus, demonstrationem habent earum rerum per quas factum esse aliquid dicatur; ut est laqueus, gladius, venenum, litterae, internuntius, mandata, servus, conscius, sicarius. Horum articulorum, ut supra dixi, aut omnium aut plurimorum rationales incursus facient civilem quæstionem.

---

Augustine, Principia Rhetorices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa071/stoa0040.stoa071.opp-lat2.xml.
